Testpage_x

Tagged:  

Non eram nescius, Brute, cum, quae
summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone
tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster
labor in varias reprehensiones incurreret. nam quibusdam, et iis
quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari.
quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed
tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur.
erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes
Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere.
postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent,
genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis
esse negent. [2] Contra quos omnis dicendum
breviter existimo. Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus
satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et
collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui
liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego posse
iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum studia
viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat,
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam
postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non
potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent
a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in
reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent. [3] Sive enim ad sapientiam perveniri potest,
non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] est; sive
hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri,
nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod
quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus,
quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis
est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus
Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere aut arare
aut aliquid ferre denique' -- non enim illum ab industria, sed ab
inliberali labore deterret --, sic isti curiosi, quos offendit
noster minime nobis iniucundus labor.

[4] Iis igitur est difficilius satis
facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc
primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet
eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis
expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini
Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut
reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas
litteras oderit?

Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii
quam utramque Menandri legam? [5] A quibus
tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram,
tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius:
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus
sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae
segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis
eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utinam ne in
nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae
autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec
explicari non placebit Latine? [6] Quid? si
nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt
ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi
ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et
splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si dicent
ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur
tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo
praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum,
Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum
Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat
locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de
isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad
arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de
rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non
legantur?

[7] Quamquam, si plane sic verterem
Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poetae fabulas, male,
credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa
ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne
faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur,
transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut
id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro
solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes mea
legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo
etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et
Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed
neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt
illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina
mediocris. [8] Ego autem quem timeam
lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia
audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus
gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed ex eo
credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod
inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine
scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne
Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis
graviter ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum
dici velit, ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.
[9] Quem quidem locum comit multa venustate et
omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti, Tritani, centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis chorusque:
'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc
inimicus.

[10] Sed iure Mucius. ego autem mirari [satis]
non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui,
Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed
locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam
aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem
imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus
defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis
non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a populo Romano
locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque
elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei,
nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo
legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque
litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere
desiderent. [11] Qui autem alia malunt
scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic
ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita
suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia
litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum
his esse potiora. quid est enim in vita tantopere quaerendum quam
cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui
sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi
recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut
summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de
re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet
eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? [12] An, partus ancillae sitne in fructu habendus,
disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'.que Manilium,
ab iisque M. Brutus dissentiet -- quod et acutum genus est et ad
usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem
generis et legimus libenter et legemus --, haec, quae vitam omnem
continent, neglegentur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec
uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et
malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in
quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam
quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti
sumus.

[13] Ut autem a facillimis ordiamur,
prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est.
quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam
probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire
volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem
quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est
Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C.
Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei disputationi
interesset. [14] Nam cum ad me in Cumanum
salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos de
litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus:
Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam,
quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere
faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum
liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque
vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo
delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis
ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea,
quae senserit ille, tibi non vera videantur.

[15] Vide, quantum, inquam, fallare,
Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et
complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et
tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si
non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et
quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli
igitur possumus.

Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem
aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.

[16] Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu
mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil
sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae
satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro
frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum
autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus,
conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego
intellegerem, sed quid probarem.

[17] Quid igitur est? inquit; audire enim
cupio, quid non probes. Principio, inquam, in physicis, quibus
maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit
perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem
depravare videatur. ille atomos quas appellat, id est corpora
individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo
nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum
sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo
efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum
atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi
convenire. [18] Epicurus autem, in quibus
sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa
non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo
quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res
efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de
materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc
commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem
illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad
lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum. [19] Deinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret,
si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam,
numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque **
attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo
nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes
et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus
omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res
(est) ficta pueriliter, tum ne efficit [quidem], quod vult. nam et
ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim declinare atomum
sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine
causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse
constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit
atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est. [20] Nam si omnes atomi declinabunt, nullae
umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte
ferentur, primum erit hoc quasi, provincias atomis dare, quae
recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo
etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum
efficere non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse
minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari
suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere.
Sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque
perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus
videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem. [21] Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt
tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae eidola nominant,
quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus;
infinitio ipsa, quam apeirian vocant, tota ab illo est, tum
innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. Quae
etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris
ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.

[22] Iam in altera philosophiae parte.
quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh dicitur, iste vester
plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit
definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo
efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa
solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus
ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit,
sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

[23] Confirmat autem illud vel maxime,
quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem
et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia.
quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque
defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur
indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit,
ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus
existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit,
aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet
corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse
apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit filium,
privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae
patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii. [24] quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn.
Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in
adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis
accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse
arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte
audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales
eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid
tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?

Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus
quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet,
sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis
suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc
non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. [25] Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae,
quid historiae cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid
tanta tot versuum memoria voluptatis affert? nec mihi illud
dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa
Torquatis.' Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut
quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. et
quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae
quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita
putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per
se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt
totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur,
etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse
iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille
vult expetenda.

[26] Haec igitur Epicuri non probo,
inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset
instructior -- est enim, quod tibi ita videri necesse est, non
satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur --
aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video
minime esse deterritum.

Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse
loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum
Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei
reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere, quid
diceret? Aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi
probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit.
disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum
diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum;
nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam
indoctum fuisse.

[27] Fieri, inquam, Triari, nullo pacto
potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid
enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret?
cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem
dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae,
maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones
concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia
mihi videri solent.

[28] Tum Torquatus: Prorsus, inquit,
assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum
iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi
molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi te audire
vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri omnem
Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne
certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam
igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis
alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et
magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro
reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil
scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse
confidam.

[29] Certe, inquam, pertinax non ero
tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti
oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Ut placet,
inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut
ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale
sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut
ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum
et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet
esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc
Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque
malum dolorem, idque instituit docere sic: [30] Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem
appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum
malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum
depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque
negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas
expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere
ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere
exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere.
interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter
mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta
quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta
iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil
est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa
iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut
fugiat aliquid, praeter voluptatem et dolorem? [31] Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius
velint tradere et negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum,
sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et
voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se
esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in
animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum
aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a
philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in
bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere
nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore
disputandum putant. [32] Sed ut
perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem
accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa,
quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae
dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas
sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni
dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro
quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur,
adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut
labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim ad
minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit
laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem
vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam
nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo
voluptas nulla pariatur? [33] At vero eos
et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis
praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et
quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident,
similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id
est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et
expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est
eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime
placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor
repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut
rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae
sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a
sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias
consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.

[34] Hanc ego cum teneam sententiam,
quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos
nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice
et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis
corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta
quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in
armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem
suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de
commodis suis cogitarent? at id ne ferae quidem faciunt, ut ita
ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non
intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine
causa? [35] Quae fuerit causa, mox videro;
interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio
praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam causam non
fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et quidem se texit, ne
interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In oculis quidem
exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et caritatem,
quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. -- Filium
morte multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam
inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris
imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello
animadversionis metu contineret, saluti prospexit civium, qua
intellegebat contineri suam. atque haec ratio late patet. [36] In quo enim maxime consuevit iactare
vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris,
claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non
emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum
evertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut
voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut
dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

[37] Sed de clarorum hominum factis
illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam
de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur
error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria,
delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam continens,
quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate
aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur
sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur
omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa
liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id,
quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris
omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et
potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae
consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio
successionem efficit voluptatis. [38]
Itaque non placuit Epicuro medium esse se quiddam inter dolorem et
voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum
omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam
voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum
necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem
privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut
postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique
non possit. [ 39] At etiam Athenis, ut e
patre audiebam facete et urbane Stoicos irridente, statua est in
Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet
illum in hae esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua
sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?' -- Nihil
sane. -- 'At, si voluptas esset bonum, desideraret.' -- Ita credo.
-- 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam quidem dicturam
pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos
satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae
quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate
afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla
pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem
summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi
recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita
esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse
desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore
caret, id in voluptate est.

[40] Extremum autem esse bonorum
voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem
magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus
nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu
praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? inesse enim
necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec
mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in
longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut eius
magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur. [41] Ad ea cum accedit, ut neque divinum numen
horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque
assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod
melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi
corporisque doloribus, quanti in hominem maximi cadere possunt,
nulla spe proposita fore levius aliquando, nulla praeterea neque
praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius dici aut fingi
potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum
profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum
est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere. nec enim habet
nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et
metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res
ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere. [42] Praeterea et appetendi et refugiendi et
omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a
dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque
laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id
est vel summum bonorum vel ultimum vel extremum -- quod Graeci
telos nominant --, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id
autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde
vivere.

Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid
natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire
voluerint, liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque
virtutes nisi voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut
expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius
artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars,
quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur,
sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si
nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex
conquirendae et comparandae voluptatis -- [43] Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne
invidia verbi labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum
bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem
et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi
doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus
cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate
derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos
exhorrescere metu non sinat. qua praeceptrice in tranquillitate
vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim
sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas
familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. [44] Ex cupiditatibus odia, discidia,
discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum
iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam
in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo
vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata
circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus
sine aegritudine possit et sine metu vivere. [45] Quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum
aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus
posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae,
alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, quae
nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae
nec opera multa nec impensa expleantur; ne naturales quidem multa
desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta
sit, et parabilis et terminatas habet; inanium autem cupiditatum
nec modus ullus nec finis inveniri potest. [46] Quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et
inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu
et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre
doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad
tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam
propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias
esse fugiendam?

[47] Eademque ratione ne temperantiam
quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis
afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. temperantia
est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem
sequamur monet. nec enim satis est iudicare quid faciendum non
faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum.
plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt,
non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt
se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob
eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et
quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore
tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt,
saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. [48] Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli
propter eas consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne
voluptate victi faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii
voluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem
etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant
in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse
fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat,
sed quia maiores consequatur.

[49] Eadem fortitudinis ratio
reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum
per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec
ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista
sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum
efficere possimus, molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis
quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque
humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem
animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique
autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus
omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui
affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores
ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa
habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si
tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non
placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec
timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque
laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has
optari, quia voluptatem.

[50] Iustitia restat, ut de omni
virtute sit dictum. sed similia fere dici possunt. ut enim
sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum
voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint,
sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet
cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod
tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas
natura non depravata desiderat. [et] quem ad modum temeritas et
libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant
turbulentaeque sunt, sic [inprobitas si] cuius in mente consedit,
hoc ipso, quod adest, turbulenta est; si vero molita quippiam est,
quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper
occultum. plerumque improborum facta primo suspicio insequitur,
dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; [51] Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt.
quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et
muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines,
quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus
supplicii causa importari putant. quae autem tanta ex improbis
factis ad minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta
ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque
civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque
honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum
cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, [sed]
potius inflammat, ut coercendi magis quam dedocendi esse
videantur.

[52] Invitat igitur vera ratio bene
sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut
inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit,
quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel
ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur,
benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete
vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa
peccandi. [53] Quae enim cupiditates a
natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria, quae
autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile
concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis
rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam
quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse
iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem
efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis,
fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius
in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam
adquiescere.

[54] Quodsi ne ipsarum quidem virtutum
laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio,
reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas
autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non
potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum
omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate
vivere.

[55] Huic certae stabilique sententiae
quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est
finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed
in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi
autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus
et doloribus -- itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si
qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed
imperitos --, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et
molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e
corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores
esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore
nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et
praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore
dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum
et infinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet
transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus.
[ 56] Iam illud quidem perspicuum est,
maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut
ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu
sit in corpore. Non placet autem detracta voluptate aegritudinem
statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit,
at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea,
quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest
quanta voluptas sit non dolere. [57] Sed
ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae
recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona
praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm
in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda
iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt,
acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si
illa mala sint, laetitia, si bona.

O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam
viam! eum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare
omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis
voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam
adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum
consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse
deditum dicitis; non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste
iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde. [58] Neque enim civitas in seditione beata
esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se
ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae
voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis
studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil
tranquilli potest.

[59] Quodsi corporis gravioribus morbis
vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri
necesse est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes
divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum.
accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos
conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse
animo, quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum. nec
vero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo
igitur est non miser. [60] Accedit etiam
mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio,
qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. praeterea bona
praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo
expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore
et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut
pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim
consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos
labores magnosque susceperant. [61] ecce
autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut
malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii
autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii
audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in
sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est
intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque
sapientium non beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam
Stoici. illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam
umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido
nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere
voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

[62] Sed possunt haec quadam ratione
dici non modo non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis.
sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet
cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu
vera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. his
rebus instructus semper est in voluptate. neque enim tempus est
ullum, quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam et
praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut
animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex
futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis,
quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum
sua comparat, magna afficitur voluptate. dolores autem si qui
incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens,
quod gaudeat, quam quod angatur. [63]
Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire
sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et
ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore
aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse
finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad
melius vivendum nec ad commodius disserendum viam. In physicis
plurimum posuit. ea scientia et verborum vis et natura orationis et
consequentium repugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem
rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu,
non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt
saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum
didicerimus quid natura desideret. tum vero, si stabilem scientiam
rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad
cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur,
numquam ullius oratione victi sententia desistemus. [64] Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo
modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro animo
cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut
Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et
percipi. quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis
sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt.
praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et
vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo
sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis
et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et
moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut
modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto
veri a falso distinctio traditur.

[65] Restat locus huic disputationi vel
maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum,
affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit,
omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil
esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc
oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus
comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant,
in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis
tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias
profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et ea quidem
angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis
tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad
rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.

[66] Tribus igitur modis video esse a
nostris de amicitia disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad
amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam
nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas
amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi
videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est,
sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam cum solitudo
et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet
amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe
pariendarum voluptatum seiungi non potest. [67] Atque ut odia, invidiae, despicationes
adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices
fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam
sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe
eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo
sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere
possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et
nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia,
et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum
laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus. [68] Quocirca eodem modo sapiens erit affectus
erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam
voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem.
quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper
voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare
enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem', inquit, 'scientia
confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret
malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium
esse firmissimum.'

[69] Sunt autem quidam Epicurei
timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui
verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam
putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos
congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum
voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus progrediens
familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut,
etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se
ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si
campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi
consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine
facilius fieri poterit et iustius?

[70] Sunt autem, qui dicant foedus esse
quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. quod
et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus, et perspicuum
est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione
tali sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non
impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur,
sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.

[71] Quapropter si ea, quae dixi, sole
ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte
naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat,
id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri,
mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil
esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de
quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam
gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam
firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam
placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod
tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem
esse duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret. [72] An ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego
et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla
solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato,
in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis
initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil
afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo
artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et
perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed
ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant
usque ad senectutem esse discenda.

Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo
quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea
facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est
data.